# Euclidis elementorum libri XV 646

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/646
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/646

Omnem ergo compositum numerum, aliquis primus numerus metitur. Q uod erat demonstran dum. ALITER. Quia numerus A, compositus est; metietur eum aliquis numerus, uel etiam plures. Sit omnium metien tium eum minimus B; quem dico esse primum. Si enim B, non est primus, metiatur eum, si fieri potest, numerus C. Q uoniam igitur C, metitur ipsum B, & B, ipsum A; metietur quoque C, minor ipso B, ipsum A. Quod est absurdum, cum B, 11. pron. ponatur omnium metientium minimus. THEOR. 32. PROPOS. 34. OMNIS numerus aut primus est, aut eum aliquis primus metitur. SIT numerus quicunque A. Dico eum uel esse primum, uel certe aliquem primum eum metiri. Cum enim omnis numerus uel primus sit, uel compositus; si quidem A, primus est, habeturi o A . . . . . . . . propositum: Si vero compositus; metietur eum aliquis primus. Omnis ipitur humerus aut pri33. septimi mus est, aut eum aliquis primus metitur. Quod erat osten dendum. PROBL. 3. PROPOS. 35. NVMERIS datis quotcunque, reperire minimos omnium eandem rationem

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
