# Euclidis elementorum libri XV 647

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, CEUCLID.GEOMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/647
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/647

CEUCLID.GEOMEN nem habentium cum ipsis. SINT quotcunque numeri A, B, C, habentes quascun que proportiones, siue eadem sit proportio A, ad B, quae B, ad C. siue non; oporteatque totidem reperire, qui in es dem proportiumbus sint imnimi. Q uoniam A, B, C, sunt inter se aut primi, aut compositi. Si pumi inter se sunt; eiut ipsi in continuatione suarum proportionum mi nimi, per ea, quae ad propos 24. huius lib. demonstrauimus. Si uero non sunt inter se primi, inuenta sit maxima earum communis mensura numerus D, qui me 3. septim. uatur ipsos A, B, C, per numeros E, F, G. Dico E, F, G, minimos esse in proportionibus numerorum A, B. C. Quod enim easdem habeant proportiones, quas numeri A, B. C, sic ostendetur. Quoniam D, ipsos A, B, C, metitur per 9. pron. E, F, G; sit, ut D, ipsos E, F, G, multiplicans faciat A, B, C Quare, per ea, quae ad propos. 18. huius lib. ostendimus, easdem rationes habebunt E, F, G, quas numeri A, B. C. QUOD uero E, F, G, sint minimi omnium eandem rationem habentium cum ipsis, hoc modo perspicuum fiet Si non sunt minimi, erunt aliqui alij ipsis minores, minimi in eisdem proportionibus. Sint ergo, si fieri potest, minimi H, I, K; qui quoniam ipsos A, BC, metiuntur aeque, ut ad propos. 21. huius lib. offendimus; metiantur eos per nume rum L. Quo posito I, multiplicans numeros H, I, K, pro 9. pron. 8. pron. ducet numeros A, B, G, & uicissim L, ipsos A, B, C, metetur per H, I, K. Q uoniam igitur E, primus multplicans D, quartum facit A; & H, secundus multiplicans L, tertium facit eundem A; erit, ut E, primus ad H, secundum, ita L, 19. septim. tertius ad D, quartum: Est autem E, maior quam H: Igitur & L, maior erit, quam D; Atque adeo, cum L, ipsos A, B, C, metiatur; non erit D, maxima mensura communs numerorum A, B, C. Quod est absuidum, & contia hypo thesim. Non igitur erunt alij numeri minores ipss E, F, G, minimi in continuatione proportionum A, ad B, & B, a C, sed ipsi E, F, G, minimi erunt. Quamobrem, numeris datis quotcunque, reperimus minores, &c. Quod facien dum erat

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
