# Euclidis elementorum libri XV 649

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/649
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/649

Sint primum dati numeri A, & B, inter se primi, seseque mutuo mu tiplicantes faciant. C. Dico C, esse minimum, que A, & B, metiuntur. Quod enim cum metiantur, perspicuum est. Nam cum producatur C, ex A, in B, uel ex B, in A; metietur A, ipsum C, per B; & B, eundem C, per A. Vterque igitur A, & B, ipsum C, metitur. Quod au tem C, sit minimus omnium, quos A, & B, metiuntur, sic demonstrabimus. Si C, non est minimus, metiantur, si fieri potest, A, & B alium nume rum D, ipso C, minorem; metiaturque A, ipsum D, per E, at B, eundem D, per F. Quo posito, tam ex A, in E, quam ex B, in F, & e contrario, pioducetur numerus D. Q uia ig i tur idem numerus D, fit ex A, primo in E, quartum, & ex B, secundo in F, tertium; erit, ut A, primus ad B, secundum, ita F, tertius ad E, quartum. Igitur A, & B, (cum ponantur primi inter se, & ob id, in sua proportiore minimm sint) aeque metientur ipsos F, & E; nimirum A, ipsum F, & B, ipsum E. Quoniam uero A, multiplicans B, & E, facit C, & D, erit C, ad D, ut B, ad E: Ac propterea cum B metiatur ipsum E, ut ostensum est; metietur & C, numerus numerum D, maior minorem. Quod est absurdum. Non igitur A,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
