# Euclidis elementorum libri XV 650-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/650-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/650-2

COROLLARIVM. HINC sit, si duo numeri multiplicent minimos eandem ratio nem habentes, maior minorem, & minor maiorem, produci nu merum minimum, quem illi metiantur. Nam propositis C, & D, minimis in proportione A, ad B, demonstratum est, numerum E, factum ex A, minore in D, maiorem, & ex B, maiore in C, minorem, esse minimum, quem A, & B, metiantur, SCHOLIOX. Hoc autem corollarium apud Campanum est propositio 35. huius libri septimi; Et sequeus propositio apud eundem, corollarium est propositionis 35. THEOR. 33. PROPOS. 37 SI duo numeri numerum quempiam metiantur: Etiam minimus, quem illi meturtur, eundem metietur. METIANTVR duo numeri A, & B, quemlibet numerum CD, sitque alius numerus E, minimus, quem ijdem A & B, metiuntur. Dico & E, ipsum CD, metiri. Si enim E, ipsum CD, non metitur; ablato E, ex CD, quotes potest auferri, relinquetur numt rus quidam minor, quam E.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
