# Euclidis elementorum libri XV 650

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/650
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/650

Quo posito, fiet F, tam ex A, in G, quam ex B, in H. Quia igitur idem numerus F, fit & ex A, primo in G, quartum, & ex B, secundo, in H, tertium; erit, ut A, primus ad B, secundum, ita H, tertius ad G, quar tum. Quare C, & D, cum sint minimi in proportione A ad B, uel H, ad G, metientur ipsos H, & G, aeque; nimirum C, ipsum H; & D, ipsum G. Quia uero A, multiplicans D, & G, facit E, & F; erit E, ad F, ut D, ad G; Ac propterea cum D, metiatur ipsum G, ut ostensum est; metietur etiam E, numerus numerum F, maior minorem. Quod est absurdum. Non igitur A, & B, metientur alium numerum ipso E, minorem; atque adeo E, minimus est omnium, quos merium tur. Q uamobrem, duobus numeris datis, reperimus, quem illi minimum metiantur, numerum. Q uod faciendum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
