# Euclidis elementorum libri XV 651

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/651
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/651

Relinquat igitur E, ablatus ex CD, quoties potest, numerum, si fieri potest, FD, minorem se, ita ut E, meriatur ablatum CF. Q uoniam igitur tam A, E, ipsum CF; metietur que quam B, ipsum E, metitur, & que tam A, quam B, ipsum CF. Itaque A, & B, cum metiantur totum CD, & ablatum CF; metientur & reliquum FD. Est autem FD, minor quam E. Non igitur E, minimus est numerus, quem A, & B, metiuntur. Q uod est ab surdum, & contra hypothesim; Q uare E, ipsum CD, metitur. Si duo ergo numeri numerum quempiam metiantur, &c. Q uod erat demonstrandum. PROBL. 5. PROPOS. 38. TRIBVS numeris datis, reperire, quem illi minimum metiantur, numerum. SIT inueniendus minimus numerus, quem dati tres nu meri A, B, C, metiantur. Inuento D, minimo, quem metiantur duo A, & B; metietur & eundem D, reliquus C, aut non metietur. Metiatus primo C, ipsum D, ita ut omnes tres A, B, C, ipsum D, metiantur. Dico nume rum D, minimum inuentum, quem A, & B, metiantur, minimum quoque esse, ques tres A, B, C, metiantur.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
