Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 652
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim D, non est minimus, metiantur si fieri potest A, B, C, alium numerum E, ipso D, minorem. Q uoniam igitur A, &B, metiuntur ipsum E, minorem quam D; non erit D, minimus, quem A, &B, metiantur. Quod est absurdum, &contra hypothesim. Immo, cum A, &B, metiantur ipsum E, &D, sit minimus, quem ijdem A, &B, metiuntur; metietur quoque D, ipsum E, maior minorem. Quod est absurdum. SED iam C, non metiatur ipsum D, inuentum. Inuento igitur E, minimo, quem C, &D, metiantur; Dico E, esse mi nimum, quem A. B, C, metiantur. Quod enim eum metiantur, ita ostendetur. Cum A, &B, metiantur ipsum D, &D, ipsum E; metientur quoque A, &B, ip sum E. Metitur autem &C, eundem E. Igitur omnes tres A, B, C, ipsum E, metiuntur. Q uod autem E, sit minimus, quem metiantur A, B, C, hoc modo probabitur. Si E, non est minimus; metiantur, si fieri potest. A, B, C, alium numerum F, ipso E, minorem. Q uoniam igitur A, &B, ipsum F, metiuntur; metietur quoque eundem F, numerus D, nimirum minimus inuentus, quem numeri A, &B, metiantur; Atque adeo cum C, &D, metiantur ipsum F, minorem, quam E; non erit E, minimus, quem C, &D, metiantur. Quod est absurdum, &contra hypothesim. Immo cum C, &D, metiantur ipsum F; metietur quoque eundem F, numerus E, minimus, quem metiuntur ijdem C, &D, maior minorem. Q uod est absurdum. Non ergo A, B, C, alium numerum ipso E, minorem metientur; sed ipse E, erit minimus. Q uapropter tribus nume ris datis, reperimus, quem illi minimum metiantur, numerum. Q uod erat faciendum.