Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 653
Unproofread scanNot analysed yet
Si enim non metitur, metiatur eius part? DG, relinquatque numerum GE, se minorem. Quoniam igitur A, B, C, ipsum F, metiuntur; &F, ipsum DG; metientur quoque A, B, C, eundem DG; Ac proinde, cum &totum DE ponantur metiri; metientur &reliquum GF, ipso F, minorem. Quare F, non erit minimus, quem A, B, C, metiantur. Quod est absurdum, &contra hypothesim. Metitur igitur F, ipsum DF. PARI ratione; Pluribus numeris datis, quam tribus, re periemus, quem illi minimum metiantur numerum; locumque habebit hoc idem corollarium. Nam si dati numeri fuerint qua tuor, inueniendus erit primum minimus, quem tres metiantur: Si quinque, reperiendus erit minimus, quem quaetuor metiantur, &c. Reliqua autem omnia peragenda, ut de tribus un meris dictum est. THEOR. 34. PROPOS. 39. SI numerum quispiam numerus metiatur; ille, quem metitur, partem habebit al metiente denominatam. METIATVR numerum A, numerus B. Dico A, habere partem aliquam a B, denominatam. Metiatur enim B, ipsum A, toties, quot unitates sunt in numero G. Quia igitut unitas ipsum C, &B, ipsum A, aeque me titur; &uicissim unitas aeque ipsum B, &C, ipsum A, metietur; atque adeo eadem pats erit unitas ipsius B, quae C, ipsius A: Est autem unitas pars ipsius B, denominata ab irso B, ut ad defin. 2. huius lib. docuimus. Igitur &C, pan erit SLIBERO. VII. VE erit ipsius A, ab eodem B, denominata. Si numerum ergo quispiam numerus metiatur, &c. Q uod ostendendum erat. THEOR. 35. PROPOS. 40. SI numerus partem habuerit quamlibet; metietur illum numerus a parte denominatus.