# Euclidis elementorum libri XV 660

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, FINIS ELEMENTI SEPTIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/660
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/660

SCHOLION. PERSPICVVM antem est ex demonstratione, numeros A, B, C, D, esse minimos in continuatione suarum proportionum, si extremi A, & D, inter se primi sint, siue A, B, C, D, sint centinue proportionales, ut vult Euclides, siue non. Vt hoc exemplum ostendit, in quo pro portiones omnes diuersae sunt, quemadmodum in priori eadem emper propertio reperitur. PROBL. I. PROPOS. 2. NVMEROS reperire deinceps proportionales minimos, quotcunque iusserit quispiam, in data ratione. SINT minimi numeri datae rationis A, & B, oporteatque inuenire primum tres numeros minimos in proportione da ta A, ad B. Multiplicans A, seipsum, & numerum B, faciat C, & D. Deinde B, multiplicans seipsum faciat E. Dico C. D, E, esse tres minimos in proportione A, ad B; hoc est, esse ut C, ad D, ita D, ad E. Q uod enim proportionales sint in data proportione A, ad B, sic ostendemus. Cum ex A, in A, & B, fiant C, & D; erit ut A. ad B, ita C, ad D. 17. septimi! Rursus cum ex B, in A, & B, fiant D, & E; erit quoque, ut A, ad B, ita D, ad E. Quare proportionales sunt C, D, E,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
