Latin
FINIS ELEMENTI SEPTIMI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 661
Unproofread scanNot analysed yet
Dico quatuor numeros F, G, H, I, minimos esse in eadem ratione data A, ad B. Quod enim proportionales sint in ratione A, ad B, ita demonstiabimus. Quoniam A, muluplicans ipsos C. D. E, fecit F, G, H, habebunt ex ijs, quae ad propos 18. lib. 7. ostendimus, numeri F, G, H, easdem propor tiones, quas CD, E, hoc est, quam habet A, ad B. Rursus quia A, &B, ipsum E, multiplicantes, fecerunt H, &I; erit quoque, ut A, ad B. ita H, ad I. Sunt igitur F, G, H, I, continue proportionales in data proportione A, ad B. Quod autem in data ranone minimi sint, ita perspicuum fiet. Q uoniam A, &B, minimi in sua proportione, sunt inter se primi; factique sunt C, &E, ex A, &B, in se ipsos; Item procreati sunt F, &I. ex A, B, in C, E; nempe F, ex A, in C, &I, ex B, in E; erunt &F, I, extremi, inter se primi. Quare F, G, H, I, in sua proportione, quae est A, ad B, minimi sunt. NON aliter, si ex A, in quatuor inuentos F, G, H, I, fiant K, L, M, N, &ex B, in ultimum I, fiat O; erunt A, L, M, N, O, quinque numeri minimi in data ratione A, ad B: Eademque ratione inueniemus sex, septem, octo, &c. Quare numeros reperimus deinceps proportionales minimos, &c. Q uod faciendum erat.