Latin
COROLLARIVM. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 664
Unproofread scanNot analysed yet
432. 648. 972. 1458. 1187. si maiores numeri ad minores referantur. Eademque in reliquis est racio. BORTIVS autem, &alij regulam hanc ita explicant. Sumantur tos numeri continue ab unitate multiplices secundum denominationem partis aliquotae, cuius in data proportio ne sit mentio, quot numeros continue proportionales oportet inuenire in data proportione. Nam vltimus numerus erit primus inueniendorum. Vt in dato exemplo, quiae desiderantur octo numeri minimi in proportione sesquialtera, sumendi sunt octo numeri ab unitate dupli, ut prius, qui nimirum denominam tur à denominatore partis secundae, seu dimidia, tuius mentio fit in proportione sesquialtera, hoc est, a 2. Quod si optentur quin que numeri minimi in proportione sesquiquinta, sumendi erunt quinque numeri ab unitate quincupli; vt hic 1. 5. 25. 125. 625. Nam 625. est primus quinque numerorum in proportione sesquiquinta, vt hic apparet; 625. 750 9c0. 1080. 1296. Atque ita de cateris. Porro hac arte non possunt inueniri plu res numeri continue proportionales, quam propositi sunt. Neque enim post 1296. alius numerus inuenietur, qui habeat ad sicut neque in priori exem1296. proportionem sesquiquintam; plo post 2187. alius potest reperiri, qui ad 2187. proportionem sesquialteram habeat. Ratio autem huius rei est, quod extre mi hac arte inuenti sint inter se primi, ut ex demonstratione liquet. Hinc enim sit, vt vltimus non possit esse ad alium quem piam numerum, ut primus ad secundum, vt propos. 17. lib. 9. demonstrabitur.