# Euclidis elementorum libri XV 666

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 2. PROPOS. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/666
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/666

ad D; oporteatque inuenire tres numeros minimos deinceps proportionales, in datis proportionibus. Inuento numero E, minimo, quem metiantur B, & C, secundus & tertius; quoties B, ipsum E, metitur, toties A, metiatur ipsum F; & quoties C, eundem E, toties ipsum G, metiatur D. Dico F, E, G, minimos esse in proportioni bus datis. Quod enim deinceps datas proportio nes habeant, ita ostende mus. Quoniam A, & I— K B, aeque metiuntur ipsos F, & E, hoc est, per eundem numerum; metiantur per H. Quo posito, A, & B, multiplicantes ipsum H, producent F, & E. Quare erit ut A, ad B, ita F, ad E. Eadem ratione, cum C, & D, aeque metiantur ipsos E, & G, erit ut C, ad D, ita E, ad G. Igitur F, E, G, deinceps propot tionales sunt in rationibus A, ad B, & C, ad D. Q uod au tem minimi sint, sic manifestum erit. Si non sunt minimi, erunt aliqui illis minores, singulis singuli, in eisdem rationibus: sint, si fieri potest, I, K, L. Quia igitur A, & B, mini mi sunt in sua proportione, ipsi aeque metientur I, & K, in eadem proportione existentes, nempe B, ipsum K, consequens consequentem. Eademque ratione C, & D, aeque metientur K, & L, nimirum C, ipsum K, antecedens antecedentem. Q uare cum B, & C, ipsum K, metiantur, metietur eundem K, numerus E, minimus, quem B, & C, me tiuntur, minorem maior. Quod est absurdum Non igitur erunt alij numeri minores ipsis F.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
