Latin
THEOR. 2. PROPOS. 3
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 668
Unproofread scanNot analysed yet
Di co M, L, K, N, esse mi nimos in proportioni. O-– PQLR ητι bus datis. Cum enim H, G, I, ipsos M, L, K, aeque metiantur; erit ut supra, quemadmodum H, ad G, ita M, ad L; &ut G, ad I, ita L, ad K; Est autem eadem ratione, ut H, ad G, ita A, ad B; &ut G, ad I, ita C, ad Di quod &A, B, ipsos H, G; &C, D, ipsos G, I, metiantur aeque. Igitur ut A, ad B, ita M, ad L; &ut C, ad D, ita L, ad K. Atqui ut E, ad F, ita quoque est K, ad N, cum E, F, aeque ipsos K, N, metiantur: Sunt er po M, L, K, N, deinceps proportionales in datis rationibus. Dico &minimos eos esse in eisdem rationibus. Si nam que non sunt minimi, dentur ipsis minores in rationibus eisdem O, P, Q,R, si fieri potest. Quoniam ergo A, B, 21. septimi! in sua proportione minimi sunt, ipsi aeque metientur O, P in eadem ratione existentes, nimirum B, consequens conse quentem P. Eodem argumento C, D, ipsos P, Q, metientur aeque, uidelicet antecedens C, antecedentem PI Atque adeo 37. septimi cum B, &C, ipsum P, metiantur, metietur quoque G, mini mus, quem metiuntur B, &C, eundem P. Q uia uero osten sum est, esse ut G, ad I, ita L, ad K, hoc est, ita P, ad Q; erit permutando, ut G, ad P, ita I, ad Q: Atque idcirco, metien te G, ipsum P, metietur &I, ipsum Q. Metitur autem &E, eundem Q, (quod E, F, in sua proportione minimi aeque 21. septimi metiantur QR, eiusdem rationis, nempe antecedens E, antecedentem Q.) Ergo metientibus I, E, ipsum Q; metietur etiam K, quem minimum metiuntur I. E, eundem 337. septimi Qe maior minorem. Quod est absurdum. Non dabuntur ergo alij numeri deinceps proportionales in datis rationi bus minores quam M, L, K, N; proptereaque ipsi M, L, K, N, minimi sunt. QVOD si quatuor rationes datae fuerint; inueniendi prius erunt numeri deinceps proportionales in tribus prioribus rationibus; deinde cum quarta posteriori agendum, ut nuper cum tertia proportione data.