# Euclidis elementorum libri XV 669

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 2. PROPOS. 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/669
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/669

Veluti si quarta popor tio data sit in numeris minimis S, ad T; inueniemus prnu M, L, A, N, minimos deioreps proportionales in tribus proportionibus A, ad B; C, ad D; & E, ad F: Deinde si S, ipsum N, metiatur, accipiemus O, quem T, toties metiatur, quoties S, ipsum N, metitur. Nam M. L, K, N, O, erunt deinceps proportionales in datis ranoni bus minimi. Si uero S, ipsum N, non metiatur; sumemus O, quem S, & N, minimum metiantur. Et quoties N, ipsum O, metitur, toties metiat K, ipsum P; & L. ipsum Q, & M, ipsum R; quoties uero S, tundem O, metitur, toties T, ipsum V, meuatur. His enim peractis, erunt R, Q, P. O, V, deinceps proportionales minimi in rationibus A, ad B; G, ad D;E, ad F, & S, ad T. Quae omnia eo argumento, quo prius, demo strabimus. Eodem modo operabimur, si quinque, uel plures rationes datae sint in minimis numeris. Itaque rationibus datis quotcunque in minimis numeris, &c. Quod ficiendum erat. r a 1

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
