# Euclidis elementorum libri XV 673

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, POPLI-BE RS. VIII.XAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/673
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/673

Nan cum sit, ut A, ad E, ita B, ad C3C, ad D; & D, ad E; metiatur autem A, ipsum B; & B, ipsum C; & C, ipsum D 3 & D, ipsum E, metietur. Quod autem quilibet illorum quemlibet sequentium metiatur, nempe B, ipsos D, & E, hoc modo ostendetur. Quia B, ipsum C, metitur, & C, ipsum D; metietur quoque B, ipsum D. Rursus quia D, ipsum E, metitur; metietur quoque B, (ipsam D, metiens) eundem E. Et sic de reliquis. SED iam primus A, multiplex sit B, secundi. Dico & quemque illorum cuius libet sequentium multiplicem esse. Cum enim sit vt A, ad B, ita B, ad C; C, ad D; & D, ad E: fit antem A, ipsius. B, mul tiplex; erit & B, ip stus C; & C, ipsius D; & D, ipsius E, multiplex. Quilibet ergo cuius libet proxime insequentis multiplex est. Rursus quia D, ipsius E, est multiplex; metietur e contrario E, ipsum D: sunt autem, per inuersam rationem, E, D, C, B, A, continue proportionales. Igitur & quilibet illorum quemlibet sequentium metitur, vi demonstratum est; Ac propterea e contrario, si maiores ad mi nores referantur, & quilibet cuiusque sequentium multi plex erit. CONVERTEMVS etiam hanc propositionem sertam, & theorema, quod primo loco in scholio demonstrammus, hac ratione. SI sint quotcunque numeri deinceps proportionales, primus autem, uel alius quisquam nullum a secundo metiatur; neque primus secundum metietur. Et si primus, uel alius quisquam nullius a secundo sit multiplex: neque primus secundi multiplex erit. SINT deinceps proportionales A, B, C, D, E; & prinus A, i!

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
