# Euclidis elementorum libri XV 674

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ELIBERSVIII. QI8S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/674
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/674

ELIBERSVIII. QI8S A, vel alius quisque nullum à secundo B, metiatur. Dico neque A, primum, metiri B. secundum. Si enim A, primus secandum B, di catur metiri, metietur quoque, per ea, quae secundo loco in hoc scholio ostendimus, quicunque alius quemlibet sequentium. Quod est absurdum, cum neque primus, neque alius quisquam ullum a secundo metiri ponatur. Non ergo A, ipsum B, metietur. IAM vero A, primus, vel alius quisquam nullius a secundo B, sit multiplex. Dico neque A, primum multiplicem esse B, secundi. Si namque A, primus multiplex esse dicatur B, secundis multiplex quoque erit quicunque alius cuius libet sequentium, ex ijs, quae secundo theoremate huius scholij demonstrauimus. Quod est absurdum. Neque enim primus, neque alius quisquam ulTius a secundo multiplex esse ponitur. Non igitur A, ipsius B, multiplex erit, THEOR. 5. PROPOS. 7. SI sint quotcunque numeri deinceps proportionales, primus autem extremum metiatur, is etiam metietur secundum. SINT deinceps proportionales A, B, C, D, E; & A, pri mus extremum E, metiatur. Dico & A, primum metiri B, secun dum. Si enim A, ipsum B, non dicatur metiri; ne que alius quisquam ullum metietur. Quare nec A, ipsum E. Q uod est absurdum. Po nitur enim A, metiri E. Ioitur A, primus B, secundum metietur; Atque idcirco, si sint quotcunque numeri deinceps proportionales, &c. Q uod erat demonstrandum. SCHOLIOX. VT theorema, quod secundo loca in scholio praecedentis propos. demen strauimus, conuercumus, amplificabimus hanc propos. hoc modo SI1. Goo SI sint quotcunque numeri deinceps proportionales, primus autem, uel alius quisquam quemlibet a secundo metiatur; metietur & primus secundum. Et si primus, uel alius quisquam cuiuslibet a secundo fit multiplex; primus quoque secundi multiplex erit. QVOD eodem modo demonstrabimus. Si enim primus non dicatur metiri secundum, vel illius esse multiplex; nique alius quisquam vllum metietur; vel illius multiplex ern, ex propos. 6. & 1. theoremate scholij praecedentis.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
