# Euclidis elementorum libri XV 675

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 6. PROPOS. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/675
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/675

THEOR. 6. PROPOS. 8. SI inter duos numeros medij continua proportione ceciderint numeri; quot inter eos medij continua proportione cadunt nu meri: tot & inter alios eandem cum illis ha bentes rationem medij continua proportio ne cadent. CADANT inter duos numeros A, B, medij proporti nales continue C, D; sitque ut A, ad B, ita E, ad F. Dico tot medios numeros continue proportionales cadere inter E, & F, quot inter A, & B. Sumptis enim totidem numeris G, H, I, K, minimis in ratione A, ad C, quot sunt numeri A, C D, B; erit ex aequo, ut A, ad B, atque adeo ut E, ad F, ita G, ad K. Q uare ci G, & K, inter se primi sint, nempe extremi minimorum numerorum, ac propterra! pterea in sua proportione minimi; aeque metietur G, ipsum E, & K, ipsum F.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
