# Euclidis elementorum libri XV 676

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 6. PROPOS. 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/676
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/676

Quoties ergo G, & K, ipsos E, & F, meseptimi tiuntur, toties H, & I, alios numeros L, & M, metiantur, ita ut numeri G, H, I, K, numeros E, L, M, F, aeque metiantur, singuli singulos. Quia igitur G, H, I, K, multi plicantes numerum, per quem metiuntur numeros E, L. M, F, ipsos E, L, M, F, producunt, ex 9. pronunciato; in eisdem rationibus erunt EL, M, F, in quibus G, H, I, K, ut ad propos. 18. lib. 7. demonstrauimus. At G, H, I, K, sunt continue proportionales. Igitur & E, L, M, F, continue proportionales sunt; Atque idcirco, cum multitudo E, L, M, F, aequalis sit multitudini A, C, D, B; tot cadent medij proportionales inter E, & F, quot inter A, & B. Si igitur inter duos numeros medij continua proportione ceciderint, &c. Q uod demonstrandum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
