# Euclidis elementorum libri XV 678

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/678
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/678

Est enim hic proportio dupla diuisa in proportionem sesquialteram, & sesquitertiam, tanquam in maximas sui par tes inter se inaequales. Ita quoque Tonus in duo semitonia, quorum alterum maius, alterum minus dicitur, secari solet. Sed de his plura in Musicis. RVRSVM ex his demonstrari potest, proportionem diametri cuiusuis quadrati ad latus eiusdem, numeris non posse exprimi, sed esse irrationalem. Cum enim per ea, quae ad pro pos. 47. lib. I demonstrauimus, quadratum diametri duplum sit quadrati ex latere descripti; quadratorum uero proportio sis duplicata proportionis laterum; fit, vt proportio quadrati ex diametro descripti ad quadratum lateris duplicata sit pro portionis diametri ad latus. Cum ergo illa proportio, cuius du plicata est proportio dupla, numeris exprimi nequeat, quod inter numeros duplae proportionis medius proportionalis non cadat, qui illam bifariam secet, ut ostendimus; manifestum est, nec proportionem diametri ad latus numeris exprimi posse, sed esse irrationalem, seu, quod idem est, diametrum esse lateri incom mensurabilem. qua de re plura scribemus in 9. & ultima propos. lib. 10.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
