Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 680
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. PIRSPICVVM autem est, numeros, qui cominua pro portione cadunt inter numeros A, &B, ac unitarem, habere proportiones de nominatas a minimis numeris proportionis A, ad C; hoc est, quas habent E, &F, numeri ad unitatem; id quad in scholio propos. 2. huius lib. asseruimus. CONITAT quoque ex demonstratione hac, si numerus se ipsum maltiplicans aliquem fecerit; &rursum multiplicet productum &sic deinceps: omnes productos esse continue proportionales ab unitate. Ostensum enim est &E, G, K, &F, I, N, qui hac ratione sunt procreati, ex demonstratione propos. 2. huius lib. continue esse proportionales ab unitate. THEOR. 8. PROPOS. IO. SI inter duos numeros, &unitatem, continue proportionales ceciderint numeri; quot inter utrunque ipsorum, &unitatem deinceps medij continua proportione cadunt numeri, totidem &inter ipsos medij continua proportione cadent. CADANT inter utrunque numerorum A, B, &unitatem, quotcunque numeri medij continue proportionales, inter A, quidem &unitatem, numeri C, D. E. At vero inter B, &unitatem, numeri F, G. H, il lis multitudine aequales. Di co toti dem medios conVnitas. tinue proportionales cadere inter A, &B, quot inter utrunque A, B, &unitatem. Multiplicantes se mutuo C, &F, faciant I. Deinde C, multiplicans I, &G, faciat K, &L. Rursus idem C, multiplicans K, L, &H, faciat