Latin
THEOR. 9. PROPOS. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 686-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 9. PROPOS. II. DVORVM quadratorum numerorum unus medius proportionalis est numerus: Et quadratus ad quadratum duplicatam habet lateris ad latus rationem. SINT quadrati numeri A, &B, quorum latera C, &D. Dico inter A, &B, unum medium proportionalem nu merum cadere: &proportionem A, ad. B, quadrati ad quadratum, esse duplicatam proportionis C, ad D, lateris ad latus. Multiplicantes se mutuo C &D, faciant E. Quia igitur C, multi tiplicans seipsum secit A, quadratum, ex desin. quadrati; &ipsum D, mul 17 septimi tiplicans fecit E, ex constructione; erit ut C, ad D, ita A, ad E. Rursus, quia D, multiplicans C, fecit E, ex constructione; &multiplicans seipsum, ex desin quadrati, fecit B, quadratùm; erit quoque, ut C, ad D, ita E, ad B. Quare A, E B, continue proportionales sunt in ratione laterum C, &D. Ac proinde inter quadratos A, &B, medius tontinue proportionalis cadit E. Q uia uero, existentibus A, E, B, continuc proportionalibus, numerus A, ad B, duplicatam rationem habet eius, quam habet A, ad E; duplicatam quoque ratio nem habebit A, quadratus ad B, quadratum, eius, quam habet C, latus ad latus D; cum haec proportio eadem sit, quae A, ad E. Duorum ergo quadratorum numerorum unus medius proportionalis est, &c. Quod demonstrandum erat. SCHOLLON. PARSNICVVM est ex dictis, inter duos quadrates numeros cadere numerum medium proportionalem in continua proporuione lateris ad latus.