# Euclidis elementorum libri XV 687

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 9. PROPOS. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/687
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/687

Nam eadem est pro portio quadrati A, ad E, medium proportionalem, quae lateris C, ad latus O, vt demonstratum est. PARI ratione liquet, numerum medium proportionalem E, & utrumlibet quaaratorum A, B, esse inter se composites. Cum enim A, E, B, proportionales sini ostensi in ratione C, ad D, hoc est, eße A, ad E, & E, ad Biut C, ad Di; metiatur autem latus D, quadratum suum B, consequeus consequentem, si de yro portionibus E, ad B, & C, ad D, loquamur; metietur & C, ipsum E, antecedens antecedentem; quandoquidem est E, ad B, ut C, ad D. Metitur autem & latus C, quadratum suum A; Igitar E, & A, mensuram communem habent C; atque adeo interse sunt composiui. Similiter cum sit A, ad E, vt C, ad D; & meuiatur latus C, suum quadratum A, antecedens antecedenten, metietur quoque D, ipsum E, consequens consequentem. Quacum & latus D, metiatur suum quadratum B; habebunt F, & B, communem mensuram D; Ideoque compasiti erunt inter se. Perspicuum autem est ex hac demonstratione, priorum numerorum A, E, communem mensuram esse C, latus prioris quadrati A; posteriorum vero E, B, mensuram communem esse D, lanus quadrati posterioris B. THEOR. I0. PROPOS. 12. DVORVM cuborum numerorum duo medij proportionales sunt numeri: Et/ cubuss cubus ad cubum triplicatam habet lateris ad latus rationem. SINT numeri cubr A, & B, quorum latera C, & D.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
