# Euclidis elementorum libri XV 688

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 9. PROPOS. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/688
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/688

Di co inter A, & B, duos medios numeros continue proportionales cadere: Et propoitionem A, ad B, cubi ad cubum, triplicatam esse proportionis C, ad D, lateris ad latus. Multiphtans C, seipsum sa ciat E, & D, seip sum multiplicans faciat F; At C, & D, se mutuo muli plicantes faciant G; Multiplicantes uero G, saciant H, & I. Quoniam igitur C, seipsum, & D, multi17. septimi! plicans secit E, & G; erit, ut C, ad D, ita E, ad G. Eadum ratione, cum D, multiplicans C, & selpsum, fecerit G, & F; erit quoque ut C, ad D, ita G, ad F; proptereaque E, G, F, con tinue proportionales sunt in ratione C, ad D. Rursus, quia ex desin, cubi C, ipsum E, multiplicans fecit A; & ex constru 17. septimi! ctione multiplicans ipsum G, fecit H; erit ut E, ad G, hoc est, ut C, ad D, ita A, ad H. Similiter cum D, ipsum G, multiplicans fecerit, ex constructione, numerum I; multiplicas uero ipsum F, ex defin. cubi, fecerit cubum B; erit quoque, ut G, ad F, hoc est, ut C, ad D, ita I, ad B: Est autem & H, I8 septimi! ad I, ut G, ad D; quod C. & D. ipsum G, multiplicantes fecerunt ex constructione, H, & I. Igitur A. H, I. B, continue sunt proportionales in ratione C, ad Di Atque adeo inter cubos A, & B, duo medii H, & I, cadunt continue proportionales. Quoniam uero, existentibus A, H, I, B, continue proportionalibus, numerus A, ad B, triplicatam habet rationem eius, quam habet A, ad H; triplicatam quoque ra tionem habebit A, ad B, cubus ad cubum, eius, quam habet C, ad D, latus ad latus; cum sit C, ad D, ut A, ad H. Quam ob rem duorum cuborum numerorum duo medij proportionales sunt numeri, &c. Quod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
