# Euclidis elementorum libri XV 7

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ROMAE, KALENDIS FEBR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/7

Cum enim longa, diuturnaque experientia nobis esset perspectum, atque exploratum, eam eße utilitatem, atque adeo necessitatem horum elementorum, ut frustra quisquam se speret ipsorum praesidio, acutissimas, subtilissimasque Archimedis, Apollonij, Theodosii, Menclai, Ptolomaei, caeterorumque illustrium Mathematicorum demonstrationes poße percipere; uehementer dolebamus, tam insignem, & illustrem auctorem a plerisque omnino negligi, à perpaucis uero pro dignitate tractari, ita ut uix hoc nostro seculo reperiantur, qui sedulam operam, ac studium in perdiscendis his elementis ponant, ob eam po tissimum, ut arbitror causam, quod difficultate rerum, quas tractant, atque obscuritate deterreantur, nullumque habeant hac in re ducê, quem sibi citra erroris per icu lum sequendum proponant. Extant quidem commentarij Campani, ac Theonis in singulos Euclidis libros sane eruditi, qui satis esse possint cuiuis ad facile consequendam horum elementorum doctrinam: Sed alter secutus in omnibus est traditionem Arabum, qui magna ex parte Euclidis ordinem, ac methodum per uerterunt, uerbaque propositionum eiusdem locis non paucis immutarunt, ut uerus, germanusque auctoris sensus perdifficile possit intelligi; id quod maxime in decimo libro perspicitur: Alter (Theonem intelligo) pene innumeris mendis, uitijsque incuria librariorum ita est deprauatus, & propter notas graecas, quae in eius demonstrationibus adhibentur, obscuras illas, ac male expressas adeo impeditus, ut magnam difficultatem inexercitatis ingenijs, perplexitatemque gignat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
