# Euclidis elementorum libri XV 703

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/703
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/703

THEOR. 21.PROPOS. 23. SI quatuor numeri deinceps sint propor tionales, primus autem sit cubus; Et quartus cubus erit. SINT quatuor numeri A, B, C, D, proportionales coetinue, & A, primus sit cubus. Dico & quartum D, cubum! esse. Cum enim inter A. & D, cadant duo medi proportionales B. C; eris 21. octaui A, & D, solidi similes. Q uare existente A, cubo, erit & Di ill similis; cubus. Quam ob rem, si quatuor numeri deinceps sint proportionales, &c. Quod erat ostendendum. SCHOLIOR. HARC ost apud omnes interpretes Euclidis, quos ego vidi, vulgata demonstratio praecedentium duarum propositini quam qui diligenter examinare uelit, inueniet saene mancan esse, & imperfectam. Cum enim ad defin. 21. lib. 7. tradideri mus, duos numeros planos, vel solidos posse similes eße, quanQuis non quibuscunque lateribus vnius exhiberi possiut alia latera alterius proportionalia; dummodo quibusdam lateribus unius proportionalia sint quaedam alterius; Iure opsim quis inficiari poterit, si duorum planorum similium vnus fuerist quadratus, alterum quoque quadratum esse, & si duorum si milium solidorum vnus cubus fueris, alterum etiam esse cubum: quod tamon in demonstratione pro concesso, atque omnibus perspicus assumebatur.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
