# Euclidis elementorum libri XV 704

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/704
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/704

Nam positis duobus numeris pla nis 36. & 64. similibus, satis est, ut duobus lateribus prioris, qualia sunt 3. & 12. exhibeantur alia duo latera posterioris, nimirum 4, & 16. proportionalia. Vnde etiamsi prior sit qua dratus, habens duo latora aequalia 6. & 6. merito dubitare quis possit, immo omnino negare, posteri rem habere alia duo latera his proportionalia, hoc est, inter se quoque aequalia, atque adeo esse quadratum: quemadmodum etiam manifestum est, hisce lateribus prioris 4. & 9. uel 2. & 18 non respondere alia latera in posteriori proportionalia. Si igitur his lateribus prioris numeri non reperiuntur alia latera in posteriori proportiona lia, quanquam ipsi numeri sint similes, cur sine demonstratione vlla concedemus, his lateribus prioris aequalibus 6. & 6. assignari posse in posteriori alia duo proportionalia, nempe & inter se aequalia? Idem dicendum est de solidis similibus. Quapropter vtramque propositionem Euclidis aliter, demonstrabimus, ad hunc, qui sequitur modum. SINT Ires numeri A, B, C, continue proportionales, & primus A, quadratus. Dico & C, tertium esse quadraecum. Sumpto enim D, latere quadrati A; cum D, ex defin in se faciat A; erunt D, & A, ex scholio propos. 9. huius lib. ab vnitate continue proportionales; eritque Vni- -tas. conuertendo A, ad D, vt D, ad unitatem; atque adeo cum inter numerum A, eundem, & tam numerum C, quam unitatem, cadant medij proportionales multitudine aequales, nempe unus; cadent quoque totidem, ex theor. 3. scholij propos. 10. huius lib. inter unitatem, atque C, numerum, nimirum unus, qui siE. Quoniam igitur vnitas & E, C, numeri sunt continue pro portionales; producetur C, ex E, in se ipsum, ex scholio propos. 10. huius lib. Ac proinde C, quadratus erit, ex defin. cuius latus E. ALITER. Sumptis tribus numeris D, E, F, minimis in ratione A, ad B, & B, ad C; metietur D, ipsum A, & F, ipsum! sum C, aeque, ex ijs, quae ostendimus ad propos. 21. lib. 7. E qui niam extremi D, F, minimorum trium numerorum, per coroll. 1. propos. 2. huius lib. sunt quadrati: Est autem & A, quadra. tus, ex hypothesi; cades inter 111. ectaui. A, et O, quadraetos medius num proportionalis, ut G.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
