# Euclidis elementorum libri XV 706

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/706
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/706

c. huius lib. E, F, A3 continue proportionales ab vnitate; atque idcirco conuertendo pro Vni. tas. portionales quoque erunt. numeri A, F, E, & vni tas. Itaeque cum inter numerum D, & vnitatem, ac eundem nu merum A, cadant medij provortionales multitudine aequales, videlicet duo; cadent, ex theorem. 3. scholij propos. 10. huius lib. totidem medij inter vnitatem, & numerum D, qui sint G, H. Itaque quia vnitas. & numeri G, H, D, continue sunt pro portionates; fiet H, ex G, in se, & D, ex G, in productum H, vi ad propos. 10. huius lib. a nobis est demonstratum. Quare D, cubus est, ex definitione, cuius latus G. ALITEA. Inuentis quatuor numeris minimis E, F, G, H, in ratione A, ad B, & B, ad C, & C, ad D;metietur E, ipsum A, & H, ipsum D, aeque, per ea, quae ad propos. 21. lib. 7. demostrauimus. Et quia E, H, extremi quatuor minimorum, cubi sunt, ex 1. coroll. propos. 2. huius lib. Est autem & A, cubus, ex hypothesi; cadent inter E, 12 octani A, cubos duo medij proportionales, qui sint I, K. Quoniam au tem, ex aequo, est vt A, ad D, ita E, ad H; & permutando, vt 8. octan A, ad E, ita D, ad H; cadent quoque inter H, D, duo medij pro portionales, qui sint L, M. Cum ergo H, primus metiatur D. 7. octani extremum, metietur idem & L, secundum. Sumpto deinde N, latere cubi H; metiatur N, toties numerum O, quoties H, ip sum L; ita vt L, ad H, & O, ad N, eandem habeant proportio nem multiplicem: sit quoque P cubus ipsius O. Itaque cum 12. estaui ratio P, ad H, cubi ad cubum, triplicata sit rationis O, ad N. lateris ad latus, hoc est L, ad H: Sit autem & ratio D, ad H. eiusdem rationis L, ad H, ex defin. triplicata, quod conueriendo proportionales etiam sint D, M, L, H; eris P, ad H, ut D, ad H; Ac propterea P, & D, aequales erunt. Quare cum P, cubus sit, ex constructione, cubus quoque eris D. THEOR. 22. PROPOS. 24. SI duo numeri rationem habeant inter se, quam quadratus numerus ad quadratum numerum, primus autem sit quadratus; & secundus quadratus erit. SITA, ad B, ut C, quadratus ad quadratum D; sitque A, quadratus. Dico & B, esse quadratum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
