# Euclidis elementorum libri XV 709

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, AEVCLITGEONR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/709
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/709

AEVCLITGEONR tremi D, & F, quadtati, ex coroll. 1. propos. 2. huius lib. 1. Quare cum sit, ex aequo A ad B, ut D. ad F, manifestum est. D. 4. E, 6. F, 9. ita esse A, ad B, ut est quadratus aliquis, nempe D, ad quadratum alium, ut ad F. Ergo similes plani numeri rationem, inter se habent, &c. Q uod demonstrandum erat. SCHOLION. FACILE etiam demonstrabimus conuersum huius, videlicet. NVMERI, qui proportionem habent, quan quadratus numerus ad quadratum numerum, similes plani sunt. HABRANT numeri A, B, proportionem inter se, qui quadrati C, D. Dico A, B, esse planos similes. Quoniam inter quadratos C, D, cadis vnus medius proportionalis: Et est, vt C, ad D, ita A, ad B; cadet quoque medius proportis nalis inter A, & B. Quare A, & E, plani similos sunt. Ex hoc persricuum est, planos numeros, qui similes msunt, proportionem non habere, quam quadratur ad quaedrati. i enim haberent; essent, vt modo demonstratum est, plan similes. quod est absurdum. ponuntur enim non similes. - a ν THEOR. 25. PROPOS. 27. SIMILES solidi numeri rationem habent inter se, quam cubus numerus ad cubum numerum. SINT similes solidi A, B. Dico esse, ut A, ad B, ita cubum quempiam numerum ad alium quendam cubum Quia A, B, sunt solidi similes, cadent inter eos duo medi, proportionales, qui sint C, D. Sumptis autem quatuor nu meris E, F, G, H, minimis in continua proportione A, C. D. B; erunt extremi E, H, ex coroll. 1. propos. 2. huius lib. cubi. Quare, cum ex aequo sit A, ad B, vt E, ad H, constat ita esse A, ad B, ut est cubus aliquis, nimirum E, ad alium cubum, nempe ad H. Similes ergo so, lidi numeri rationem habent inter se, &c. Q uod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
