Latin
WLIBERO. IX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 714
Unproofread scanNot analysed yet
WLIBERO. IX. ciant non quadratum; alter autem sit quadratus; Reliquus non quadratus erit. DVO numeri A, B, se mutuo multiplicantes faciant C, non quadratum; sitque A, quadratus. Dico B, non quadratum esse. Si enim B, dicatur esse quadratus, erit &C, productutax quadratis A, B, quadratur, per theor. 1. huius scholij; Quod est absurdum, &contra hypothesim. Non igitur quaaratus est B, numerus. SI duo numeri, quadratus &non quadra tus, se mutuo multiplicantes faciant aliquem; Productus non quadratus erit. DVO numeri A, quadratus, &B, non quadratus, se mutuo multiplicantes faciant C. Dico C, non esse quadratum. Nam si C, fores quadrastus, cum producatur ex A, in B, sitque A, quadratus; esset &B, ex theor. 2. huius cholij, quadratus: Quod est absurdum, &contra hypothesim. Non igitur C, quadratus erit. THEOR. 3. PROPOS. 3. SI cubus numerus seipsum multiplicans procreet aliquem; Productus cubus erit. FACIAT cubus A, se ipsum multiplicans numerum B. Dico B, esse cubum. Sit enim C, latus cubi A; &ex C, in se fiat D, &idcirco ex C, in D, ipse cu