# Euclidis elementorum libri XV 714

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, WLIBERO. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/714
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/714

WLIBERO. IX. ciant non quadratum; alter autem sit quadratus; Reliquus non quadratus erit. DVO numeri A, B, se mutuo multiplicantes faciant C, non quadratum; sitque A, quadratus. Dico B, non quadratum esse. Si enim B, dicatur esse quadratus, erit & C, productutax quadratis A, B, quadratur, per theor. 1. huius scholij; Quod est absurdum, & contra hypothesim. Non igitur quaaratus est B, numerus. SI duo numeri, quadratus & non quadra tus, se mutuo multiplicantes faciant aliquem; Productus non quadratus erit. DVO numeri A, quadratus, & B, non quadratus, se mutuo multiplicantes faciant C. Dico C, non esse quadratum. Nam si C, fores quadrastus, cum producatur ex A, in B, sitque A, quadratus; esset & B, ex theor. 2. huius cholij, quadratus: Quod est absurdum, & contra hypothesim. Non igitur C, quadratus erit. THEOR. 3. PROPOS. 3. SI cubus numerus seipsum multiplicans procreet aliquem; Productus cubus erit. FACIAT cubus A, se ipsum multiplicans numerum B. Dico B, esse cubum. Sit enim C, latus cubi A; & ex C, in se fiat D, & idcirco ex C, in D, ipse cu

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
