# Euclidis elementorum libri XV 716-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 4. PROPOS. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/716-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/716-2

THEOR. 4. PROPOS. 4. SI cubus numerus cubum numerum multiplicans faciat aliquem; Factus cubus erit. FIAT ex cubo A, in cubum B, numerus C. Dico C, cubum esse. Multiplicans enim A, se ipsum faciat Di eritque D, cubus. Q uoniam uero A, multi plicans A, & B, fecit D, & CI erit ut A, ad B, ita D ad C. At inter A, & B, cubos duo medij proportionales cadunt. Igitur & inter D, & C, duo medij proportionales cadent; Ac propterea D, existente cubo, & C, cubus erit. Quo circa si cubus numerus cubum numerum multiplicans, &c. Quod erat oftendendum. THEOR.I SI cubus numerus numerum quendam multiplicans faciat cubum; Et multiplicatus cubus erit. FIAT ex cubo A, in numerum B, numerus cubus C. Dico & B, cubum esse. Multiplicaus enim A, se ipsum faciat D, qui cubus erit. Q uoniam igitur A, multiplicans A, & B, fecit D, & C; erit ut A, ad B, ita D, ad C; At inter D, & C, cubos duo cadunt medij proportionales. Totidem igitur & inter A, & B, cadent; Ac proinde existente A. cubo, & B, cubus erit.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
