# Euclidis elementorum libri XV 716

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, WLIBERO. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/716
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/716

Eadem ergo pars est C, ipsius D, quae D, ipsius A; ideoque ut C, ad D, ita D, ad A: sed ut C, ad D, ita erat B. 64. Vni- tas. unitas ad C. Igitur ut unitas ad C, ita C, ad D, & D, ad A; Atque adeo inter unitatem & numerum A, duo medij proportiona les cadunt numeri C, D. At quia A, ipsum B, metitur per A, quod A, se ipsum multiplicans fecerit B; metitur uero & uni tas ipsum A, per A: Eadem erit pars unitas ipsius A, quae A, ipsius B; Ac propterea erit ut unitas ad A, ita A, ad B. Q uare cum inter unitatem & numerum A, cadant duo me dij proportionales C, & D; cadent totidem inter A, & B, nimirum E, & F. Cum ergo quatuor numeri A, E, F, B, sint continue proportionales; & A, primus sit cubus; erit quoque B, quartus cubus. Si cubus igitur numerus se ipsum multiplicans, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
