# Euclidis elementorum libri XV 720-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/720-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/720-2

SCHOLION. HOC theorema potest quoque hoc modo proponi. SI sint quotcunque numeri ab unitate con tinue proportionales, omnes positi in locis im paribus, nimirum in tertio, quinto, septimo, nono, undecimo, &c. sunt quadrati. Omnes autem, qui sequuntur proxime numeros positos in locis, tertio, sexto, nono, duodecimo, decimoquinto, decimooctauo, & alijs, quae ternarius metitur, cuiusmodi sunt numeri quartus, septimus, decimus, tertius decimus, decimus sextus, decimus non us, &c. sunt cubi. Omnes uero qui proxime sequuntur numeros positos in locis sex to, duodecimo, decimo octauo, uigesimo quarto, & alijs, quae metitur senarius, quales sunt septimus, tertius decimus, decimus nonus, uigesimusquintus, &c.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
