# Euclidis elementorum libri XV 720

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/720
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/720

Quare cum A, se ipsum multiplicas faciat B, multiplicans uero B, faciat C, ut est ostensum; erit C, cubus. Quia uero quatuor deinceps proportionales sunt C, D, E, F, & est C, cubus, erit & F, cubus. Eodem ar gumento assumptis quatuor deinceps proportionalibus F, G, H, I, cum F, sit cubus; & I, cubus erit; atque omnes semper duos intermittentes. POSTREMO quia F, septimus ab unitate ostensus est & quadratus, & cubus: ipse erit cubus simul & quadra tus: Atque eodem modo M, septimus ab F, intermissis nimirum quinque G, H, I, K, L, cubus erit simul & quadratus; Nec non & omnes quinque intermittentes. Si igitur ab unitate quotcunque numeri deinceps proportionales suc rint, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
