Latin
SCHOLIOR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 724
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo &F, cubus sit, sitque ex aequo ut D, ad F, ita A, ad C, (quod tres D, E, D, E, F, eandem habeant rationem; quam tres A, B, C,) &conuertendo ut F, ad D, ita C, ad A; habebit C, ad A, rationem, quam cubus F, ad cubum D: Sed C, est cubus, nempe quartus ab unitate. Igitur &A, primus ab unitate cubus erit. quod est contra hypothesini. Non igitur D, cubus est. Q uod si E, credatur esse cubus; cum &C, cubus sit, sitque ex aequo, ut C, cubus ad E, cubum, ita A, ad C, &conuerter do ut cubus E, ad cubum C, ita C, ad A; existente C, cubo, erit, &A, cubus. quod non ponitur. Non ergo E, cubus est. Quemadmodum autem ostensum est duos D, &E, inter duos cubos C, &F, cubos non esse, ita quoque eadem ratio ne ostendemus neque G, &H, inter cubos F, &I, neque ul los alios duos, inter duos cubos, esse cubos. Si igitur ab unita te quotcunque numeri, &c. Q uod demonstrandum erat.