# Euclidis elementorum libri XV 724

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/724
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/724

Cum ergo & F, cubus sit, sitque ex aequo ut D, ad F, ita A, ad C, (quod tres D, E, D, E, F, eandem habeant rationem; quam tres A, B, C,) & conuertendo ut F, ad D, ita C, ad A; habebit C, ad A, rationem, quam cubus F, ad cubum D: Sed C, est cubus, nempe quartus ab unitate. Igitur & A, primus ab unitate cubus erit. quod est contra hypothesini. Non igitur D, cubus est. Q uod si E, credatur esse cubus; cum & C, cubus sit, sitque ex aequo, ut C, cubus ad E, cubum, ita A, ad C, & conuerter do ut cubus E, ad cubum C, ita C, ad A; existente C, cubo, erit, & A, cubus. quod non ponitur. Non ergo E, cubus est. Quemadmodum autem ostensum est duos D, & E, inter duos cubos C, & F, cubos non esse, ita quoque eadem ratio ne ostendemus neque G, & H, inter cubos F, & I, neque ul los alios duos, inter duos cubos, esse cubos. Si igitur ab unita te quotcunque numeri, &c. Q uod demonstrandum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
