# Euclidis elementorum libri XV 725-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. II. PROPOS. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/725-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/725-2

THEOR. II. PROPOS. II. SI ab unitate quotcunque numeri dein ceps proportionales fuerint; Minor maiorem metitur per aliquem eorum, qui in proportionalibus sunt numeris. SINT ab unitate quotcunque numeri continue proportionales A, B, C, D, E, F, G. Dico quemlibet minorem, ut C, quemlibet maiorem, ut G, metiri per aliquem numerorum A, B, C, D, E, F, G. Cum enim sit ex aequo ut C, ad G, ita unitas ad D; (quod quinque numeri C, D, E, F, G, candem habeant rationem cum unitate & numeris A, B, C, D,) aeque metietur unitas numerum D, atque numerus C, numerum G: Sed unitas metitur numerum D, per ipsummet D. Igitur & C, numerus numerum G, per D, inetittur. Eadem ratione metietur E, ipsum F, per A, quod sit ut E, ad F, ita unitas ad A, &c.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
