# Euclidis elementorum libri XV 725

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/725
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/725

Cum 10. neni. enim primo non existente quadrato, nullus alius quadratus sit praeter tertium ab unitate, & vnum intermittentes omnes, cuiusmodi sunt, vt in scholio propos. 8. huius lib. docuimus, terstius, quintus, septimus, nonus, undecimus, decimustertius, decimusquintus, decimusseptimus, dec imusnonus, &c. Primo 10. noni. autem non existente cubo, nullus alius sit cubus praeter quar. tam ab vnitate, & duos intermittentes omnes, quales sunt, ut ex eodem scholio apparet, quaertus, septimus, decimus, tertius de cimus, decimussextus, decimusnonus, &c. perspicuum est tantummodo septimum, tertiumdecimum, decimumnonum, qui quidem omnes quinque intermittunt, quadratos esse simul, & cubos, & sic decaeteris. Nam in haec locaesola incidunt qua dratus, & cubus simul, ut liquido constat ei, qui recte propositionem hanc & octauam huius libri expenderit.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
