Latin
THEOR. II. PROPOS. II
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 726
Unproofread scanNot analysed yet
Sic quoque metietur A, ipsum G, per F, cum sit ex aequo ut A, ad G, ita unitas ad F, &c. At que ita de reliquis eodem modo. Si igitur ab unitate quot cunque numeri deinceps proportionales fuerint, &c. quod erat ostendendum. SCHOLIOR. PERSPICVVM autem est ex his, quantum abest maior numerus a minore metiente, tantum distare ab vnitate cum numerum, per quem minor maiorem metitur; propterea quoeadem esse debet proportio minoris ad maiorem, quae vnitatis ad eum, per quem metitur minor maiorem, ut ex demonstrais ne apparet. Itaque B, metiatur F, per D; Et C, metiotur F, per C, nempe per se ipsum, &c. HINC rursus efficitur, quemlibet numerum, qui se ip. sum multiplicet, producere numerum, qui in numeris priportionalibus tantum ab eo distat, quantum ipse ab imitate Si vero minor aliquis maiorem quempiam multiplicet, procria ri numerum, qui tantum a maiore distat, quantum mineral ab vnitate; propterea quod si numerus numerum metiens nul tiplicet eum, per quem metitur, producatur ille, quem mettur. Ergo C, se ipsum multiplicans gignet F, cum F, tantus absit a C, quantum C, ab vnitate; ac propierea C, ipsum F, per C, metiatur, vt diximus. Sic quoque B, multiplicans D, fa ciet eundem F; qued D, ipsum F, metiatur per B, &c. &F. de reliquis. THEOR. 12. PROPOS. 12. SI ab unitate quotcunque numeri dein ceps proportionales fuerint; quicunque pris morum numerorum ultimum metiuntur, ijdem &eum, qui unitati proximus est, metientur SINT ab unitate deinceps proportionales quotcunque numeri A, B, C, D. Dico quoscunque primorum numero rum, qui metiuntur ultimum D, metiri quoque A, proxixum unitati. Metiatur enim numerus primus E, ipsum D. Dico eundem E, primum metiri etiam numerum A.