Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 728-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIOX. EST autem admirabilis prima huius propositionis demon stratio. Nam in ea Euclides ex eo, quod E, dicatur non metiri ipsum A, ostendit demonstratione affirmatiua E, ipsum A, metiri: quod uidetur fieri non posse. Nam si quis demonstrare instituat, Socratem esse album, ex eo, quod non est albus, paradoxum aliquid, &inopinatum in medium uideatur afferre: Cui tamen non absimile quid sactum hic est in numeris ab Enclide, &in alijs nonnullis propositionibus, quae sequuntur. Cardanus quoque simile quid effecit in magnitudinibus, lib. 5. de propor. propos. 201. gloriaturque se primum omnium hanc rationem demonstrandi reperisse; Quod arbitror eum non dicturum fuisse, si diligentius uim huius demonstrationis expendisset, vel certe, si expendit, eam in memoriam reuocaßet; quam doquidem ipso longe prior Euclides vsus est hoc etiam demenstrandi modo, vt ex hoc theoremate 12. est manifestum. CABTERVM ex demonstrutis perspicuum est, quencunque eiaet at . i cumque numerum primum, qui vltimum metitur, metiri etiam om12.