# Euclidis elementorum libri XV 728-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/728-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/728-2

SCHOLIOX. EST autem admirabilis prima huius propositionis demon stratio. Nam in ea Euclides ex eo, quod E, dicatur non metiri ipsum A, ostendit demonstratione affirmatiua E, ipsum A, metiri: quod uidetur fieri non posse. Nam si quis demonstrare instituat, Socratem esse album, ex eo, quod non est albus, paradoxum aliquid, & inopinatum in medium uideatur afferre: Cui tamen non absimile quid sactum hic est in numeris ab Enclide, & in alijs nonnullis propositionibus, quae sequuntur. Cardanus quoque simile quid effecit in magnitudinibus, lib. 5. de propor. propos. 201. gloriaturque se primum omnium hanc rationem demonstrandi reperisse; Quod arbitror eum non dicturum fuisse, si diligentius uim huius demonstrationis expendisset, vel certe, si expendit, eam in memoriam reuocaßet; quam doquidem ipso longe prior Euclides vsus est hoc etiam demenstrandi modo, vt ex hoc theoremate 12. est manifestum. CABTERVM ex demonstrutis perspicuum est, quencunque eiaet at . i cumque numerum primum, qui vltimum metitur, metiri etiam om12.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
