Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 751
Unproofread scanNot analysed yet
SLIBERS. IX. V non posse ipsio quartum proportionalem inuaniri. Quad qui dem &falsum est, &demonstratio, quae id ipsum comprobare nituntur, vitiosa. Nam saisitas huius rei perspitum in his numeris non coninus peoportionalibus apparet. a. 8. 9. quorum extremi. 4. 9. sunt inter se primi, &nihilominus eis, adiungi potest quarius proportionalis 18. Quis enim non videt, esse ve 4. ad 8 ita 9. ad 18. cum vtrobique proportio sit subdupla? Idam videri potest in exemplis alijs infinitis, vt hic 2. 4. 7. 14. Itemi enim his numeris extromi priorum irium sunt inter se primi, cum tamen ipsis adiungatur posterior quartus proportionalis. Falsum ergo est, illis dari non posse quarium proportionalem. Quod autem vitiosa sit eorum demonstratio, qua hoc probare contendunt, perspicuum fiet, si demonstrationem ipsam in medium proferamus. Ita igitur ratiocinantur. SINT trium numerorum A, B, C, non deinceps proportiosalium, eatremi A, C, inter se primi. Dico ipsis inueniri nullo modo posse quartum proportionalem. Si enem potest inueniri sit ille D, ita ut sit quemadmodum A, ad B, ita C, ad D; &ut B, ad C, ita fiat D, ad B. Brit igitur ex aequo, ut A, ad C, ita C, ad E: Sed sunt A, C, inter se pri mi, &ob id minimi. Igitur metientur aeque ipsos C, E, nimirum A, ipsum C, &C, ipsum E. At uero &A, se ipsum metitor. Erge A, meritur duos A, C, primos inter se existentes. Quod fieri non potest. Ipsis igitur A, B, C, quartus proportionalis inueniri nequit. HARC est eorum demonstratio, in qua assumunt esse vt B, ad C, ita O, ad alium quendam numerum, uidelicet ad E; quod quidem fieri posse nusquam demonstrarunt: Immo hoc ipsam vertitur in dubium in hoc problemate. Non enim minus hic inquiritur, an tribus numeris B, C, D, quarius proportionalis possit inueniri, quam tribus A, B, C; cum non magis hoc constet in illis, quam in his. Quapropter cum ibi id pro concesse assumant, vt hic idam fieri non posse, ostendantz liquida constat, eos petere principium (ut cum dialecticis loquamur) in demonstrando. Quin otiam, quotiescunque quatuor numeri dantur proportionales, sed non deinceps, quorum primus, &tertius primi inter se sunt, quales ponuntur esse A, B, C, D; nulla ratione fieri potest, vt detur alius, ad quem ita se habeat quartus, sicus secundus ad tertium: quod tamen ipsi tanquam concessum, atque probatum assumunt; quandoquidem fine probatione ulla exigunt, ve detur illis numerm E, ad quem ita se habeat quarJtus D, ut B, secundus ad C, tertium.