Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 753-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. POTERAT idlem hoc theorema instar problematis hoc modo proponi. PRIMIS numeris quotcunque propositis, inuenire alium primum numerum ab illis diuersum. NAM si primi quotcunque propositi sint A, B, C, inueniomus eodem modo alium primum ab illis diuersum, nempe DF, si primus est, unel certe G. Atque eodem modo quatuor primis alium quintum, &quinque primis alium sextum inueniemus; &sic deinceps primos numeros, quotcunque quis uolet, inueniemus. THEOR. 19. PROPOS. 21. SI pares numeri quotcunque componam tur: totus par erit. COMPONANTVR quorcunque pares numeri AB. BC, CD. Dico &totum compositum AD, parem esse. Cum enim