# Euclidis elementorum libri XV 754

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/754
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/754

enim AB, BC, CD, sint pares, habebunt singuli singulas par tes dimidias, ex definitione. Sit ergo E, dimidia pars ipsius! AB; & F, ipsius BC; & G, ipsius CD. Qua A .B. C. D niam igitur est UtAP, ad E. ita BC, ad F; & CD, ad G; (quod semper sit proportio dupia.) erit quoque ut AB, ad E, ita AD, ad E, F, G, simul. Est autem AB. ipsius E, duplus. Igitur & totus AD, compositi ex E. F, G, duplus erit; Ac propterea AD, d. midiam partem habens nu merum ex E, F. G. compositum par erit, ex definitione. Si igitur pares numeri quotcunque, &c. Quod erat demonstrandum. THEOR. 20. PROPOS. 22. SI impares numeri quotcunque componantur, multitudo autem ipsorum sit par Totus par erit. COMPONANTVR quotcunque numeri impares, quorum multitudo par AB. BC, CD. DE. Dico & totum compositum AE, parem esse. Cum enim AB, BC, CD, DE, sint impare; differet quilibet un A... B. C.DE tate a pati, ex definitione. Quare detracta ab unoquoque unitate, quilibe reliquorum par erit. Q uare, & compositus ex ipsis par erit. Est autem & multitudo unxatum detractarum par: Igitur & totus AE, compositus par erit. Si igitur impares numeri quoteunque, &c. Q uod erat ostendendum. THEOR. 21. PROPOS. 23. SI impares numeri quotcunque componantur, multitudo autem ipsorum sit im par: & totus impar erit. QUOT

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
