# Euclidis elementorum libri XV 756

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, BOLIBERS IX. Q. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/756
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/756

reliquum AC, imparem esse ex CB, reliquus sit numerus DB, par. Quia igitur & to tus AB, ponitur par; erit & reliquus AD, par. Dempta ergo unitate CD, reliquus AC, impar erit. Si igitur a pari numero impar detrahatur, &c. Quod demonstrandum erat. THEOR. 24. PROPOS. 26. SI ab impari numero impar detrahaItur: Ręliquus par erit. EX impari numero AB, impar detrahatur CB. Dico! reliquum AC, parem esse. Detracta enim DB, unitate ex imparibus AB, CB; erunt reliqu AD, CD, pares. Quia ergo ex pari AD, par aufertur CD; erit & reliquus AC, par. Quare si ab impari nume ro impar detrahatur, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. 25. PROPOS. 27. SI ab impari numero par detrahatur: Reliquus impar erit. Ex impari AB, detrahatur par CB. Dico reliquum AC, imparem esse. Detracta enim AD, unitate ex impare AB; erit reliquus DB, par: Ex quo cum detrahatur CB, 24. noni. par; reliquus DC, par quoque erit; Ac proinde addita unitate AD, fiet AC, impar. Si ergo ab impari numero par detrabatur, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. 26. PROPOS. 28. SI impar numerus parem multiplicans

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
