Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 757-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. EADEM demonstratione ostendemus &hoc. SI par numerus parem multiplicans secerit aliquem; Factus par erit. NAM rursus C, componetur ex tot paribus ipsi B, A. . . . B. . „,aequalibus, quot in A, continentur vnitates, &c. THEOR. 27. PROPOS. 29. SI impar numerus imparem numerum mul tiplicans fecerit aliquem. Factus impar erit. Ex impari A, in imparem B, fiat C. Dico C, impatem esse. Cum enim C, fiat ex A, in B; componetur C, ex tot nu meris ipsi B, aequalibus, quot sunt unitates in A.