# Euclidis elementorum libri XV 759

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/759
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/759

Q uoniam uero est ut C, ad dimidium sui, ita B, ad dimidium sui; & permutando ut C, ad B. ita dimidia pars ipsius C, ad dimidiam partem ipsius B: Est autem C, pars ipsius B, denominata ab A, ut ostensum est; erit & dimidium ipsius C, dimidij ipsius B, pars ab eodem A, denominata; Ac propterea A, dimidium ipsius B, metietur. Si imparergo numerus parem numerum metiatur, &c. Quod erat ostendendum. THEOR. 29. PROPOS. 31. §. I. impar numerus ad aliquem numeprimus sit: & ad illius duplum prirum mus erit. IMPAR numerus A, primus sit ad aumerum B, cuius duplus sit C. Dico A, ad C, quoque primum esse. Si enim A, C, non sunt inter se primi; metietur eos aliquis numerus, qui sit D; qui accessario im par erit. Nam si sit par, cum A. . ... B. . . . . . . . metiatur imparem A; erit A, factus ex D, pari in eum numerum, per quem metitur, par. Quod est absurdum. ponitur enim A, impar. Q uare D, impar est. Quia igitur D, impar parem C, metitur; (est enim C, par, cum dimidium habeat B.) menietur quoque numerum B, eius dimidium Metitur autem & A: Igitur D, ipsos A, B, primos inter se existentes metitur. Quod est absurdum. Non igitur Al ad C, primus non est: Ergo primus. Q uapropter si impar numerus ad aliquem numerum primus sit, &c. Q uod erat osten dendum. THEOR. NVMERORVM a binario duplorum unusquisque pariter par est tantum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
