Latin
SCHOLIOR
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 763
Unproofread scanNot analysed yet
AR mmeruo A, noque sit a binario duplus, oeque di midium habeat imparem, sed parem. Dico A, &pariter parem esse, &pariter imparem. Quod enim sit pariter par, liquet. Nam cum dimidium habeat parem, metietur cum binarius, par numerus, per parem, nempe per dimidium. Igitur ex definitione, pariter par est. QVOO autem idem A, sit etiam pariter impar, ita osten demus. Diuiso A, bifariam, &eius dimidio rursus bifariam, &ita deinceos; tandem incidemus in aliquem imparem. Nam si in binarium incideremus, esset A, a binario duplus, ponitur autem &non duplus. Quod est absurdum. Igitur cum in imparem intidamus, metietur ille impar ipsum A, per nu merum parem: Alias si per imparem metiretur, cum impar 29. noni. imparem multiplicans faciat impatem; esset A, factus ex illo impare in hunc imparem, impar. Quod est absurdum. ponitur enim par. Q uare cum impar metiatur A, per parem; atque adeo uicisum par per imparem; erit ex definitio ne A, pariter impar. Fuit autem &pariter par. Igitur est &pariter par, &pariter impar. Si par ergo numerus neque a binatio duplus sit, &c. Q uod ostendendum erat.