Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 764
Unproofread scanNot analysed yet
tur FI, aequalis est ip si BC, &ab latus FH, ablato CG; erit &reliquus IH, reliquo BG, aequalis. Quia uero est ut A, ad BC, ita BC, ad D, &D, ad EF; conuertendoque ut EF, ad D, ita D, ad BC, &BC, ad A; Atque est KF, ipsi D, &IF, ipsi BC, &HF, ipsi A, aequalis: Erit quoque ut EF, ad AF, ita KF, ad IF, &IF, ad HF. Diuidendo igitur ut ER, ad AF, ita KI, ad IF, &IH, ad HF; Ac promde ita etiam erunt omnes EK, KI, IH, ad omnes KF, IF, HF, hoc est, totus EH, ad D, BC, A, simul, (quibus sumpti sunt aequales KF, IF, HF,) ut IH, ad HF, hoc est, ut BG, ad A; sunt enim BG, &A, ipsis IH, &HF, aequales. Quare si sint quoteunque numeri! deinceps proportionales, &c. Quod demonstrandum erat.