# Euclidis elementorum libri XV 8

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ROMAE, KALENDIS FEBR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/8

Quo fit, ut Euclidem sine maximo labore, ac studio nemo percipiat. Iam si alij ad nostram usqui memoriam maius aliquod studium, operamque in hoc munus interpretandi Euclidis elementa contulerunt, hi uel sex priores tantum libros exposuerunt, uel si qui in uniuersum Euclidem commentarios ediderunt, hi persaepe, relictis antiquorum demonstrationibus certissimis, (Federicum tamen Commandinum Vrbinatem Geometram peritissimum excipio, cuius opera, atque diligentia Euclides latine redditus, & in pri stinum nitorem, iuxta ueterum interpretum sensum, ac traditionem, restitutus, nunc denuo prodijt in lucem,) proprias alias, ac nouas confixerunt, quae ple runque non tam firmae sunt, neque rem ipsam simpliciter, & absolute conficiunt; praesertim quod modo e propositionibus uoces quasdam perperam detrahu:, modo alias inepte apponunt, modo denique nonnullas temere immutant, ut merito de uero, proprioque Euclidis sensu dubitare quis possit. Quae cum ita sint, resque ac scientia tam praeclara digna sit, quae opestudio, industria ab ijs adiuuetur, qui aliquid ad hoc momenti afferre possunt post diuturni temporis in rebus mathematicis operam collocatam; faciendum pu tauimus, ut lucubrationes nostras, ac uigilias studio sis harum rerum nonnihil (nisi fallimur,) subsidij allaturas, in publicum ederemus.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
